# Primary Sources on Copyright - Record Viewer
Resolutions concerning the Dutch School Order, The Hague (1625-1626)

Source: Koninklijke Bibliotheek, KW 402 A 31

Citation:
Resolutions concerning the Dutch School Order, The Hague (1625-1626), Primary Sources on Copyright (1450-1900), eds L. Bently & M. Kretschmer, www.copyrighthistory.org

Back | Record | Images | No Commentaries
Translation only | Transcription only | Show all | Bundled images as pdf

            Chapter 1 Page 3 of 17 total

(560)

1625
The 2nd of October.

Distinctio Classium
ET
ORDO LECTIONUM.
Atque exercitationum.
Quae deinceps in Scholis instituentur, iisdem Classium nominibus per
Provincias reservatis.

Pietas prora ac puppis studiorum esse debet. Eoque omnes huc conatus, labores ac vigilias dirigere oportet, summaque ope nitendum, ut ea imprimis animis puerorum imburnter. Ideo diebus Dominicis opera sedulo danda est, ut Discipuli conciones sacras, tum ante tum post meridiem, frequentent, posteaque recitentque meminerint. Profestis etiam diebus initium in omnibus Scholia a sacris precibus fiat, ac cum precibus itidem iidem dimittantur. Caput praeterea e veteri & Novo Testamento mane, cum conveniut, legatur. In superioribus etiam Classibus vesperi aliquid de Psalmis canatur Davidicis; quo piis canticis, eorumque modulationi a pueris assuescant. Adhaec diebus feriatis Catechesis aliique libri ad pietatem pertinentes, eo praelegantur ordine quo de singulis inferius Classibus explicabitur.

Classis Sexta.
Tyrunculorum est, qui ex rudimentis (figuram vulgo appellant) pardigmata declinationum & conjungationum ediscent; deinde ex iisdem rudimentis recitent nomina & verba, quorum frequentior usus est; tum personarum, numerorum, temporum & modorium significationem, aliquot denique selectiora dicta, quibus eorundem illorum verborum nexus ostendatur & inculcetur. Inde progressus ad partes orationis fiat, & breviter ac simpliciter, exemplis magis quam definitionibus accuratis, eas internoscere doceantur; & nominum quidem, quae propria quae appellativa; verborum autem quae activa, quae passiva, quae substantiva; praepositiones quem casum postulent; reliquarum aliquot exempla suffecerint. His instructi jam, idonei videntur, ut ad Lythocomi Etimologiae praecepte generalia de generibus, genitivis, praeteritis ac supinis accedant; & Corderii faciliora colloquia, vel Erasmi familiares formulas sic adjungant, ut cujufque lectionis vocabula ad partes orationis suas referantur; declinentur atque conjugentur, quae partium erunt mutabilium.
Praeterea quotidiae hora una litteras formare nectereque discant, elegantiaque eam ad rem exemplaria proponantur.

(560)

1625
Den 2 Octob.

Our Partners

Copyright statement

You may copy and distribute the translations and commentaries in this resource, or parts of such translations and commentaries, in any medium, for non-commercial purposes as long as the authorship of the commentaries and translations is acknowledged, and you indicate the source as Bently & Kretschmer (eds), Primary Sources on Copyright (1450-1900) (www.copyrighthistory.org).

You may not publish these documents for any commercial purposes, including charging a fee for providing access to these documents via a network. This licence does not affect your statutory rights of fair dealing.

Although the original documents in this database are in the public domain, we are unable to grant you the right to reproduce or duplicate some of these documents in so far as the images or scans are protected by copyright or we have only been able to reproduce them here by giving contractual undertakings. For the status of any particular images, please consult the information relating to copyright in the bibliographic records.

Primary Sources on Copyright (1450-1900) is co-published by Faculty of Law, University of Cambridge, 10 West Road, Cambridge CB3 9DZ, UK and CREATe, School of Law, University of Glasgow, 10 The Square, Glasgow G12 8QQ, UK